CIX. 1317, Juli 26. Bei Kamenz. Bischof Heinrich von Breslau überträgt die Seelsorge der Parochianen von Schrom und Wolmsdorf der Kirche zu Dörndorf und ingleichen der Kirche zu Reichenau die Seelsorge der Bewohner von Schlottendorf. In nomine domini amen. Pastoralis officii debitum nos inducit, ut ad ea, que Christi fidelium nobis subiectorum commodum respiciunt et salutem, consideratione sollicita, qua possumus, intendamus. Ea propter nos Henricus, dei gratia episcopus Wratislaviensis, notum esse volumus universis presentem paginam inspecturis, quod, cum popolum parrochialis ecclesie in Sram prope Kamenz videremus peccatis exigentibus adeo diminutum et bona ipsa in iam dicta villa Szram hostium insultibus desolata, quod sacerdos ibidem sustentationem congruam sicut olim habere non posset, reliquie plebis, que superstes in dicto loco Szram remanserat, providere salubriter cupientes, ne ipsorum plebano nunc mortuo insidiis fraudis dyabolice, quod absit, dampnabiliter oberrarent Christifideles eosdem in Szram et de Wolverami villa, qui prius eciam pertinebant in Szram, cure rectoris ecclesie in Durrenhenrichsdorf propter vicinitatem ipsius duximus deputandos, ut ad ipsam ecclesiam in Durrenhenrichsdorf pro divinis officiis audiendis et percipiendis ecclesiasticis sacramentis de cetero debeant frequentare ipsique rectori ecclesie in Durrenhenrichsdorf missales, annonas et alia iura parrochialia solvere teneantur. Incolas vero seu homines degentes in Slabatendorf, qui primitus ad ecclesiam antedictam in Szram tamquam ad parrochiam pertinebant, ecclesie in Rychenow propter loci vicinitatem adiungimus et cure rectoris eiusdem ecclesie deputamus; ita quod ad eandem ecclesiam in Rychenow dicti homines de Slabathendorf de cetero tamquam parrochiales ipsius debeant pertinere et de missalibus, annonis et aliis iuribus parrochialibus plebano ibidem in Rychenow, qui pro tempore fuerit, respondere. Porro duos mansos, quos olim ecclesia in Szram pro dote habebat ibidem et censum, quem de quibusdam ortis in Rychnov obtinebat, monasterio et fratribus de Kamenz, qui dominium in dicta villa Szram habere noscuntur, auctoritate presencium deputamus, ita quod mansos eosdem una cum censu iam dicto de cetero iidem fratres perpetuo possidendo aliquis fratrum ipsorum de Kamenz saltem semel bis in ebdomada missam in ecclesia sive oratorio, quod in dicta villa Szram remanere volumus, dicere teneatur. In cuius rei testimonium presentes litteras fieri iussimus et nostri sigilli munimine roborari. Datum apud Kamenz VII°. Kalendas Augusti anno domini M°.CCC°.XVII°. presentibus dominis: Fredemanno cancellario; Arnoldo Glogoviensi et Paschone Legnicensi archidyaconis; Meynhardo et Petro Bartholomei canonicis nostris Wratislaviensibus et aliis. An einem Pergamentstreifen das bischöfliche S. in grünem Wachs. Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.
Zamknij dokument |